Latin
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 476
Unproofread scanNot analysed yet
ET.
Eque suis alias didicisse parentibus arteis?
Saepe mihi placet antiquis alludere dictis,
Atque aliud longe verbis proferre sub ijsdem.
Nec mea tam sapiens pensese prodita quisquam
Furta redarguerit, quae mox manifesta probabunt
Et natinatorum, &qui nascentur ab illis.
Tantum absit, poenae metuens infamis vt ipse
Furta velim tegere, atque meas celare rapinas.
Non tamen omnia te priscis fas fidere, qui non
Omnia sufficient, quaerenti pauca labore
Attentanda tud nondum vlli audita supersunt.
Nos etiam quaedam iccirco noua condere nulla
Relligio vetat, indictásque effundere voces.
Ne verò haec penitùs fuerint ignota, suumque
Agnoseant genus, &cognatam ostendere gentem
Poßint, ac stirpis nitantur origine certae.
Vsque adeò patriae tibi si penuria vocis
Obstabit, fas Graiugenùm felicibus oris
Deuehere informem massam, quam incude Latina
Informans patrium iubeas dediscere morem
Sic quondam Ausoniae succreuit copia linguae.
Sic auctum Latium, quò plurima transtulit Argis
Vsus, &exhaustis Itali potiuntur Athenis.
Nónne vides medijs vt multa erepta Mycenis
Graia genus fulgent nostris immixta, nec vllum
Apparet discrimen. eunt insignibus aequis
Vndique per Latios &ciuis, &aduena tractus.
Iam audum nostri ceßit sermonis egestas.
Raro vber patriae, tibi raro opulentia deerit.
Isse