Latin
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 479
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen interdum vacuas, animóque carentes
Addubitem ipse volens incassum fundere voces,
Verbáque, quae nullo fungantur munere sensus,
Diues vt egregiotantum, &conspectus amictu
Versus eat, dulcique sono demulceat aures:
Itque adeò quae sint, ne verò quaere, profectò
Illa tibi se sponte dabunt per se obuia paßim.
Saepe autem ruptis vinclis exempta velutes
Membra, &compactum quaesitor disijce versum,
Post iterum refice, &partes in pristina redde
Partibus auulsas: nunquam te libera vinclis
Incautum fallent resoluto carmine verba.
Hûc ades, hîc penitùs tibi totum Helicona recludam.
Te Musae puerhîc faciles penetralibus imis
Admittunt, sacrisque adytis inuitat Apollo.
Principio quoniam magni commercia caeli
Numina conceßè re homini, cui carmina curae,
pse Deum genitor diuinam noluit artem