Latin · Dactylic hexameter
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 479-2
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus expositam vulgò, immeritísque patêre.
Atque ideo, turbam quo longè arceret inertem
Angustam esse viam voluit, paucísque licere.
Multa adeò incumbunt doctis vigilanda poëtis.
Haud satis est illis vtcunque claudere versum,
Et res verborum propria vi reddere claras.
Omnia sed numeris vocum concordibus aptant,
Atque sono quaecunque canuntimitantur, &apta
Verborum facie, &quaesito carminis ore.
Nam diuersa opus est veluti dare versibus ora,
Diuersosque habitus, ne qualis primus, &alter,