Latin
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 480
Unproofread scanNot analysed yet
Talis &inde alter, vultúque incedat eodem.
Hic melior motúque pedum, &pernicibus alis
Molle viam tacito lapsu per laeuia radit.
Ille autem membris, ac mole ignauius ingens
Incedit tardo molimine subsidendo.
Ecce aliquis subit egregio pulcherrimus ore,
Cui laetum membris Venus lomnibus afflat honorem.
Contra alius rudis informes ostendit &artus,
Hirsutumque supercilium, ac caudam sinuosam
Ingratus visu, sonitu illaetabilis ipso.
Nec verò haesine lege datae, sine mente figurae,
Sed facies sua pro meritis, habitusque, sonúsque
Cunctis, cuique suus, vocum discrimine certo.
Ergo vbi iam nautae spumas salis aere ruentes
Incubuêre mari, videas spumare reductis
Conuulsum remis, rostrisque tridentibus aequor.
Tunc longè sale saxa sonant, tunc &freta ventis
Incipiunt agitata tumescere: littore fluctus
Illidunt rauco, atque refracta remurmurat vnda
Ad scopulos, cumulo insequit praeruptus aquae mons
Nec mora, Trinacriam cernas procul intremere omnem
Funditus, &montes concurrere montibus altos.
Cùm verò ex alto speculatus coerula Nereus
Leniit in morem stagni, placidaeque paludis,
Labitur vncta vadis abies; natat vncta carina.
Hinc etiam solers mirabere saepe legendo,
Sicubi Vulcanus siluis incendia misit,
Aut agro stipulas flamma crepitante cremari.
Nec minus exultant latices, cum teda sonorè