Latin
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 484
Unproofread scanNot analysed yet
Arduus hîc labor. hic autem durate poëtae,
Gloria quos mouet aeternae pulcherrima famae.
Tum siqua est etiam pars imperfecta relicta,
Olim dum properat furor, ingeniíque morari
Tempestas renuit, supplentque, &versibus affert
Inualidis miseratus opem, claudísque medetur.
Nec semelattrecta resatis, verùm omne quotannu
Terque, quatêrque opus euoluendum, verbáque versi
Aeternum immutanda coloribus omne frequenti
Saepe reuisendum studio per singula carmen.
Quod non vna dies, fors afferet altera, &vltro
Nullo olim studio, nulla olim in carmine cura
Deprensae per se prodentur tempore culpae,
Quaeque latent variae densa inter nubila pestes.
Quin etiam doctum multum iuuet ille laborem,
Qui varias caelicreber mutauerit oras.
Nanque etiam mutant animi, genióque locorum
Diuersas species, diuersos pectora motus
Concipiunt, nostrísque nouae se mentibus offert
Vltro aliquid semper lucis, tenebraeque recedunt,
Atque nouos operi semper fas addere flores.
Verum esto hic etiam modus. huic imponere curae
Nesciuêre aliqui finem, medicâsque secandis
Morbis abstinuisse manus, &parcere tandem
Immites donec macie confectus, &aeger
Aruit exhausto velut omnis sanguine foetus,
Natiuumque decus posuit, dum plurima vbique
Deformat sectos artus inhonesta cicatrix.
Tuque ideo vitae vsque memor breuioris, vbi annos
Post aliquot (neque enim numerum, neque tempora ponò Certa tibi) addideris decoris satis, atque nitoris,