Latin · Dactylic hexameter
LIBER III
Marco Girolamo Vida, Opera 485
Unproofread scanNot analysed yet
Rumpe moras, opus ingentem dimitte per orbem,
Pérque manus, perque ora virûm permitte vagari.
Continuo laeto te dulces vndique amici
Gratantes plausu excipient tua gloria caelo
Succedet, noménque tuum sinus vltimus orbis
Audiet, ac nullo diffusum abolebitur aeuo.
Et dubitamus opes animo contemnere auari.
Nec potiùs sequimur dulces ante omnia Musas:
O fortunati, quibus olim haec numina dextra
Annuerint praecepta sequi, quaeve ipse canendo
Iussa dedi plenus Phoebo, attonitúsque furore.
Quando non artes satis vllae, hominumque labores,
Et mea dicta parum prosint, ni desuper adsit
Auxilium, ac praesens fauor omnipotentis olympi.
Ipse viam tantum potui docuisse repertam
Aonas ad montes, longéque ostendere Musas
Plaudentes celsae choreas in verticerupis,
Quo me haud ire sinunt vnquam fata inuida, &vsque
Absterrentque, arcentque procul, nec summa iugi vnquam
Fas prensare manu fastigia sat mihi, si quem,
Si quem olim longè aspiciam mea fida sequutum
Indicia exuperasse viam, summóque receptum
Vertice, &harentes socios iuga ad alta vocantem.
Sed nonnulla tamen nostri quoque gratia facti
Forsanerit, me fida olim praecepta canentem
Stipabuntiuuenes denso circum agmine fusi,
Et vocem excipient intenti sensibus omnes.