Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 488-2
Unproofread scanNot analysed yet
Id tineae in siluis multis voluentibus annis
Gentibus ignotum vixit genus, aurea frustra
Edebant opera vmbriferis pendentia ramis:
Nam pluuiae, latéque immites omnia venti
Vastabant. tenui nec honos, nec gloria filo
Vlla erat, in siluis ceu quondam more ferarum
Degebant homines antiquo robore nati.
Nondum vrbes, nondum certos gens dura penate
Nouerat, aut vllas vitam excoluisse per arteis.
Verùm postquam homini diuini est muneris vsus
Traditus: in tectis atque intra septa domorum
Siluestres tineas alere, atque impendere curam
Coepit, opes multi hinc ad summas emersere.
Quamuis esse aliquas etiam nunc fertur in oris
Longè aliis gentes, quae nondum in tecta relatas
Per lucos errare sinunt, nullóque labore
Fila suo carpunt oneratis mollia ramis.
Namque malo assuetae arboribus frondentibus illae
Pubentes siluas, &quaeque tenerrima carpunt,
Iniussaeque instant operi. non horrida multum Flabra nocent, neque prouisi prudentibus imbres. Quippe vbi senserunt in nubes aëra cogi, Diffugiunt trepidae, foliísque sub omnibus haerent,