Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 489
Unproofread scanNot analysed yet
Securaeque hyemis velut alta ex arce sonantes
Accipiunt Austros, pulsatâque robora nimbis.
Sed tune, moneo, in siluis permitte vagari
Incustoditas, nec curam adhibere recusa
In tectis huius non gratia parua laboris.
Haud longum tempus fluet, &iam stamine multo
Diues eris, filóque ibis spectabilis aureo.
Principio ne telateat quae tradita agendae
Sint illis vitae spatia. breuis omnibus aetas,
Vix vlli Lunae complentur tertius orbis,
Et nunquam ex sese prolem vidê re creatam
Intereunt omnes, pecus occidit omne quotannis,
Et cunctam euertunt fera fata ab origine gentem.
Immortale tamen restat genus his, neque morti
Est penitus locus, aeternùm nam semina durant.
Ceu quondam siluae si forte aut frigore diro,
Aut aestu arescant summae, tamen abdita quaedam
Vitalis superat vis in radicibus imis,
Et trunco exciso noua vere repullulat arbos.
Non secus extinctis bombycibus annuus ortus
Vsque noua in regnis proles succedit auitis.
Ne verò ante diem, sed tempestiua creata
Sit soboles, veto ne reuoces in luminis oras
Progeniem extinctam, attonsis cùm gramina campis
Nondum vlla, aut frondes apparent arbore nullae.