Latin · Dactylic hexameter
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 494
Unproofread scanNot analysed yet
OME.
Dum superant frondes, &plenae pabula mensae.
Tuque ideo parcis epulas modera re canistris,
Terque die tantum pasces: nam prodiga cunctam
Si frondem simul effundas, sine more, dapésque
Accumules, mensasque oneres, auertitur vltro
Ingratam saturum morum pecus, atque repente
Ipsa parit largi fastidiacopia victus.
Paulatim inuita, metuant sibi pabula semper
Deficere, expecténtque dapes. prius inijce ludens
Frôdem vnam, ac certare sine, illae protinus omnes
Arrexêre animos cupidae, praedámque capessunt
Certatim, pariterque ingens subit ardor edendi.
Tum demum solitas epulas effunde canistris,
Dum dapis optatae fuerit compressa libido.
Sed ne longa fames noceat tamen aspice prudens,
Dum nimium differs epulas, &gaudia mensae.
Nam soliti impastis si defit copia victus,
Nulla mora est, miseras macies deformat iniqua,
Pabula deinde parum exhaustis duplicare inuabit.
Et vix longa dies lapsus in pristina reddet.
Dira fames adeo nocet, ac penuria edendi.
Quin etiam haud parui mutari pabula refert.
Est bicolor morus, bombyx vescetur vtraque,
Vtraque grata illi: cui vero assuerit, eandem,
Nigra, albénsve fuat, nullo discrimine amabit,
Quamuis Ausoniis laudetur nigra puellis.
Forte etiam si deficiant folia omnia mori,
Et subito siluae (Ditalem auertite casum)
Thisbaeae arescant nimio aestu, aut frigore, quaeris