Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 495
Unproofread scanNot analysed yet
Quâsnam tum, pereántne res tibi funditus omnes,
Bombyci iubeam legere, &summittere frondes,
Orandi superi, eueniant ne talia nobis
Si tamen vrgeris, conscendat robora pastor
Vlmea per siluas, &summa cacumina carpat.
His etenim arboribus multum est affinis origo.
Iamque ideo agricolae morum didicere per agros
Inserere vmbrosae ramis inrentibus vlmi,
Et steriles siluae nunc dant bicoloria mora.
Sunt aliae, quae si foetus sibi nascitur antè
Quàm Thisbaea nouis adolescat frontibus arbos,
Vrticamque, rubósque legunt, dum plurimus humor
Vere subest at tu teneris tunc parce puellis,
Crura, manusque arment facito, nec robora dura
Ascendat, permitte in siluis innuba virgo.
erum operum patiens anus, &cui durior annis