Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 495-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sit cutis (ingratae facilis iactura senectae)
Munere fungatur tali, ne forte quis altis
Egressus siluis Satyrorum e gente procaci
Suspiciat, teneraeque pudor notet ora puellae.
Illa quoque in primis cura est vt pabula semper
Sicca legant, nulláque fluant aspergine siluae
Aut pluuiae, aut roris nocturni, quippe venenum
Saepe fuit quamuis tenuis bombycibus humor.
Nunquam igitur, cùm nox horis silet intempestis,
Accedant siluam. expectent dum gurgite Eoae
Tethyos exierit, sursumque eduxerit omnem
Collectum noctis humorem purpureus Sol,
Et iam treis scandens supera alta peregerit horas.
Quod