Latin
M. HIERONYMI VI
Marco Girolamo Vida, Opera 511
Unproofread scanNot analysed yet
Obscuram, nigrósque lacus, &rauca fluenta.
Tum dominae aduentu laetae circum ora volantes
Nondum oblitae alis plausêre &signa dederunt
Laetitiae nondum trans liuida flumina vectae
Agnouit Venus, &secum est laetata repertis.
Quam Saturnius horrentis regnator Auerni
Vt procul aspexit, multo est dignatus honore,
Permisitque animas in corpora tarda reuerti
Rursus, vt extinctam sobolem reuocaret in auras,
Seminaque his generis penitus repararet adempti,
Vtque sequi possent dominam supera alta petentem,
Corporibus geminas renouatis addidit alas.
Hanc legem posuit tamen, vt genus omne quotannis
Alitis in faciem se post opera atque labores
Verteret, &nigros Orci bis vi seret amnes.
Vt quosdam populos in Hyperborea pallene
Esse ferunt, qui se, vt nouies Tritonide in vnda
Merserunt, natis tollantur in aëra pennis.
Nonne vides, cùm carceribus exire reclusis
Instant ardentes, quanta nitantur opum vi?
Clausa obstat domus, &fili densißimus ordo.
Nec mora, nec requies, vestigant omnia circum,
Explorántque aditus omneis, si qua potis extra
Rumpere, &optatae rursum se reddere luci.