Latin
M. HIERONYMI VI
Marco Girolamo Vida, Opera 512
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce autem vt rostro follem terrebrauit acuto,
Protinus erumpit (visu mirabile monstrum)
Alitis in paruae hombyr collecta figuram,
Et noua se rerum facies mirantibus offert.
Nam quae longa fuit tinea olim, fit leuis alis
Papilio tineae pallentes concolor artus:
Ergo carceribus cum rupit multa viam vis,
Et se se caecis populi eripuêre tenebris
Aligeri, atque iterum lucis venêre sub auras,
Haerentattoniti rerum nouitate, neque audent
Remigio alarum se aperto credere caelo,
Dißimilésque sui tacitè noua corpora secum
Mirari, forma nec se se agnoscere in illa.
Cornua mirantur fronti, mirantur &alas,
Et vires nil supra audent tentare priores
Diffisi, memorésque sui, sed tum neque gustant
Pabula, nec vitae quaerunt alimenta prioris:
Tantus adhuc memorestimor atri detinet Orci.
Numcetiam ante oculos Styx liuida, nigraque regna
Tartareíque canis tria guttura, monstráque Ditis
Impacata, breuis ne vitae gaudia quaerant.
Idcirco aligerae neque frondem suffice genti
Incassum, neque potandos admoueris amnes.
Carpe manu resides, &funibus insidentes,
In tabulamque referstratam velamine molli.
Quippe vbi subtracto se rursum ad fata vocari
Senserunt victu, turbantur. tum simul omnes,
Excidium veluti caelo terríisque propinquum
Immineat, cum supremo mortalia cuncta