Latin
M. HIERONYMI VI
Marco Girolamo Vida, Opera 513-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mas prior occiderit, longumtamen ipsa superstes
Foemina erit, sed vbi concepta effuderit oua,
Nulla mora, amplexu nondum diuulsa sequetur.
Idem omni interitus generi, fata omnibus aequa.
Aspicies miserans confusa cadauera paßim
Procubuisse toris genialibus omnia primùm
Sedibus exportato, &tristia funera ducito.
Illis nanque operum est cunctorum finis &aeui.
At verò quae infusa vides mantilibus albis
Semina, ceu milij exigui tenuißima coge.
Haec tibi post annum sobolis spescerta creandae.
His etenim sese reparat moribunda quotannis
Seminibus, sobolésque venit noua semper ad auras.
Abde domo. his aptam super omnia delige sedem,