Latin
M. HIERONYMI VI
Marco Girolamo Vida, Opera 514
Unproofread scanNot analysed yet
Quo neque sint aditus torrenti aestate calori,
Nec Boreae bruma in media, contraria vis est
Vtraque seminibus seruandis, frigora dira
Vim genitalem omnem perimunt, frustraque souebis
Semen inane: calor verò si admissus in oua
Paulatim sese insinuet, parua est mora, proles
Ante diem superas incassum rumpet in auras,
Cùm frondes iam consumptae, cum pabula siluae
Deficiunt, &tonsa comam Thisbeia nudos
Ostentat ramos populatis frondibus arbor.
Quòd si spes generis defecerit omnis vbique,
Seminâque aruerint Iouis implacabilis ira,
Sicut apes teneri reparantur caede iuuenci,
Hîc superaccedit tantum labor ante iuuencus
Bis denósque dies, bis denâsque ordine noctes
Graminis arcendus pastu, prohibendus ab vndis.
Interea in stabulis tantum illi pinguia mori
Sufficiunt folia, &lactenti corticeramus.
Viscera vbi caesi fuerint liquefacta, videbis
Bombycem fractis condensam erumpere costis,
Atque globos toto tinearum effernere tergo,
Et veluti putres paßim concrescere fungos.
Quod superest moneo, generis tibi semina sunto
Annua, degenerant supra annum condita, &indi
Omnis abit vigor, atque intus vitalis hebet vis.
Tum vero laetas exercent fila puellas:
Haud breuis hîc labor, exhausti cui nil satis vnquam Dum redeat moro attonsae noua vere iuuentus. Folliculos primum domitant seruentibus vndis,