Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 519
Unproofread scanNot analysed yet
Vt dapibus compressa fames, mensaeque remotae,
Quo superûm mentes ludo mulceret inani,
Oceanus tabulam adferri iubet interpictam.
Sexaginta insunt &quatuor ordine sedes
Octono parte ex omni via limite quadrat
Ordinibus paribus, nec non forma omnibus vna
Sedibus, aequale &spacium, sed non color vnus.
Alternant semper variae, subeuntque vicißim
Albentes nigris, testudo picta supernè
Qualia deuexo gestat discrimina tergo.
Tum superis tacite secum mirantibus inquit:
Marti aptam sedem, ludicráque castra videtis.
Hoc campo aduersas acies spectare licebit
Oppositis signis belli simulacra ciere,
Quae quondam sub aquis gaudent spectacla tueri
Nereides, vastíque omnis gens accola ponti,
Siquando placidum mare, &humida regna quierunt.
En verò simulata adsunt qui praelia ludant.
Sic ait, &versa in tabulam deprompsit ab vrna
Arte laboratam buxum, simulataque nostris
Corpora, torno acies sictas albásque nigrásque,
Agmina bina pari numeroque, &viribus aequis,
Bis niuea cum veste octo, totidémque nigranti.
Vt variae facies, pariter sunt &sua cuique
Nomina, diuersum munus, non aequa potestas.
Illic ®es paribus capita alta coronis,
Et regum pariter nuptas in bella paratas
Cernere erat. sunt qui pedibus certamina inire
Sueti, sunt &aequis qui malint, quique sagittis.
Nec deest quae ferat armatas in praelia turres Bellua vtrinque Indos credas spectare Elephantes. Iamque aciem in versum statuunt structaeque cohortes