Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 520
Unproofread scanNot analysed yet
Procedunt campo, castrisque locantur vtrisque.
Linea principio sublimes vltima reges
Parte vtraque capit, quartis in sedibus ambos
Tractu eodem aduersos inter se, sex tamen aequis
In medio sedes spatiis hinc inde relictae.
Sede albus sese nigra tenet, ater in alba.
Proxima reginas capit orbita regibus ambae
Haerent quaeque suo, dextrum latus altera, laeuum
Altera lege datis tangunt stationibus, atrúmque
Atra tenet campum, spatiostat candida in albo,
Et proprium seruant prima statione colorem.
Inde sagittiferi iuuenes de gente nigranti
Stant gemini, totidem pariter candore niuali,
Nomen Areiphilos Graij fecere vocantes,
Quod Marti ante alios cari fera bella lacessant.
Continuo hos inter rex, nec non regia coniunx
Clauduntur medij duo dehinc vtrinque corusci
Auratis equites sagulis, cristísque decori
Cornipedes in aperta parant certamina Martis.
Tum geminae velut extremis in cornibus arces
Hinc atque hinc ultis stant propugnacula muris,
Quas dorso immanes gestant in bella Elephanti.
Postremo subeunt octo hinc, atque inde secundis
Ordinibus pedites, castrísque armantur vtrisque
Armigeri partim regis, partimque ministrae
Virginis armisonae, quae prima pericula belli,
Congressusque ineant primos, pugnámque lacessant.
Non aliter campis legio se buxea vtrinque
Composuit duplici digestis ordine turmis,
Aduersisque ambae fulsere coloribus alae,
Quàm Gallorum acies Alpino frigore lactea
Corpora si tendant albis in praelia signis
Aurorae populos contra, &Phaethonte perustos
Insano Aethiopas, &nigri Memnonis alas.
Tum pater Oceanus rursus sic ore locutus:
Celicolae iam quaenam acies, quae castra videtis
Discite nunc (neque enim sunt haec sine legibus arma)