Latin
CARMINA DIVERSI
Marco Girolamo Vida, Opera 552
Unproofread scanNot analysed yet
Vrbana, ac varias sollicitudines
Detestaris, &angeris,
Felicémque vocas me ter, &lius.
Vt verum fatear tibi,
Permutare negem, tu tamen haec cape
Haec solatia amiculi,
Sortem aequa vt leuiùs mente feras tuam.
Sunt mortalibus omnia
Diuisa studia, &munera disparis
Vitae, vt quusque humeris valet,
Diuis cuique suum distribuentibus
Aequo iudicio omnibus.
Non foßorve, ouiumve arbiter horridus
Clauum temperet vrbium.
Non, quem templa iuuant, curiâve, aut forum,
Sulcet diuite mercium
Mutator pelagus Carpathium rate.
His tu temporibus datus,
Esses vt patriae praesidium, ac bonis.
Has natura tibi dedit
Arteis hoc dederunt dij studium tibi.
Ten dices miserum rogo?
Nec contentus eris sorte tua dolens?
Vrbs te magna Quiritium
Mirata est puerum, publica munera
Tractantem grauiter, diu.
Vix nunc quarta tibi condita olympias,
Regum consiliis tamen
Iam dudum grauibus conscius interes.