Latin
CARMINA DIVERSI
Marco Girolamo Vida, Opera 553
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes Italiae angulos
Fecisti meritis iam memores tui.
Omnis iam tibi Gallia,
Germanúsque ferox funera nil pauens
Debet: debet atrox Geta,
Debent Sauromataeque, &Morini vltimi,
Debent instabiles Scythae,
Et tellus vbicunque est habitabilis.
Sed nihil est quoque, si sapis,
Quod nostra haec inhies vsque adeò ocia.
Ipsi quaerimus in dies
Doctrina, studióque hanc sapientiam,
Quam nec forsitan assequi
Vnquam fata dabunt, aut labor irritus.
Huius tu nihil indiges.
Fers tecum puer hanc matris ab vbere
Raro munere caelitum,
Externâque tibi nulla opus est ope.