Latin · Dactylic hexameter
IN EVCHARISTIAM
Marco Girolamo Vida, Opera 72
Unproofread scanNot analysed yet
Nota super sanctis repeteris frugibus ore,
Ipse adero, totóque epulis subitò inserar almis
Corpore, visceribúsque meis, &sanguine opimo
Excipiam laetos, veteris solamen amoris.
Et nunquam nostri hinc abolescet gratia lethi.
Infelix verò his dapibus quicunque carebit
Auersus, tanti meritíque &muneris exors:
Nulla illi post funus erunt commercia nostri.
Vos tamen has lustrati animis accedite mensas,
Et manibus puras puris contingite fruges.
Este procul quibus est foedi mens conscia facti,
Vita pijs erit, atque eadem mors sontibus esca.
Vno eodémque salus fluet atque è fonte venenum.
Sic ait atque suis manibus se se ipse ferebat,
Ipse onus, ipse oneris pariter moderator, &auctor,