Latin · Dactylic hexameter
IN EVCHARISTIAM
Marco Girolamo Vida, Opera 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
Omues dum sucro libamine pauit ad vnum.
Factorum ac decorum monimentum insigne suorum.
Quem ritum moniti mox seruauêre minores,
Libamúsque sacrum sacro cum sanguine corpus.
Nam simul ante aram verba illa augusta sacerdos
Frotulit ore premens, caelo dilapsus ab alto
Christus ad est, viuóque epulis se corpore miscet.
Illa crediderim caeli ardua tecta sub hora
Feruere, stellatásque fores, atque ostia pandi,
Plumipedésque acies laeto descendere olympo,
Et terras petere, atque aram se examina circum
Fundere, caelestíque dapes sepire corona,
Et totum effundi tanta ad spectacula caelum,
Dum numen sese terrenis inserat escis.
Non tamen omnino manifesto corpore vulgo
Dat se in conspectum, visus tactusque refugit
Externa tectus forma, nec crede sapori.
Dum gustu exploras Cererem, laticésque Lyaeos
Diuinum in corpus, versósque in sanguinis vndam
Nam penitus re mutata manet ipsa figura,
Quae fuit ante, manet, faciésque, colorque, sapórque