Latin · Dactylic hexameter
IN EVCHARISTIAM
Marco Girolamo Vida, Opera 73
Unproofread scanNot analysed yet
Pristinus, &quamuis id sit, quod non fuit ante,
Quale tamen fuit ante, manet, quantumque videtur,
Nil versum exterius, sed enim simile omnia priscae
Naturae, vt specie queat vna fallere visus
Obtusos, dum sola oculis &sensibus ipsa
Obijcitur species, frugumque occurrit imago,
Quae gustum, visumque hominum, tactumque laceßit.
Intus Christus inest, &inobseruabile numen.
Tum, quamuis animo, atque oculis diuersa simul se
Obijciant, aliúdque oculis, aliúdque tuentes
Mente volutemus, tantum tamen vna subest res,
Vnâque vis, neque enim coeunt duo corpora in vno,
Quod ratio vetat, &prorsum natura refellit.
Haud secus exuuias indutus, &ora leonis
Incedat si fortè aliquis plaudente theatro,
Non duo tunc pariter considant pelle sub illa
Vir, feráque, at potius dicam exteriora leonis,
Interiora hominis: quid enim componere fando
Diuina humanis prohibet, sublimibus ima?
Credite mortales, mentésque abducite ab aegris
Sensibus, atque animo caelum peragrate volucri.
Credite ne titubate: hîc vera est corporis vmbra,