Latin · Dactylic hexameter
IN EVCHARISTIAM
Marco Girolamo Vida, Opera 79-2
Unproofread scanNot analysed yet
Elicimus tenui liquidis te murmure ab astris
Visceribus non nostra tuis quò viscera alantur,
Nec tuus vt sanguis nostri pars sanguinis haustus
Euadat. neque enim confuso corpore in vnum
Miscentur, quae morte carent mortalibus addita.
At potius veluti gemmaeque, aurúmque medentur
Corporibus saepe affectis, morbisque resistunt:
Nox quod ea stomachi rapido concocta calore
Paulatim sese languentum in viscera vertant:
Sed quia vi quadam inspergant admota latenti
Laetitiam, dulcique hilarent praecordia motu.
Sic quoque tu nostris animis, &mentibus haerens
Robur ades, vires occultâque pabula praebes,
Nec quicquam in nostros tua viscera digeris artus:
Sed potius nos admotus te vertis in ipsum.
Hinc primum specimen degustant corpora nostra