Latin
IN EVCHARISTIAM
Marco Girolamo Vida, Opera 80
Unproofread scanNot analysed yet
Vitae immortalis, superumque assuescimus aeuo.
Quippe hominum sic diffusus per pectora vbique
Mutua mortales concordes foedere iungis
Aeterno: quos pascis amas, quos corpore sancto
Refficis, vno eodémque repente in amore calescunt,
Et dulci inter se nodo iuncti vsque tenentur,
Atque ita nobiscum Deus hic mortalibus oris
Vsque manes, verti dum caeli desinat orbis,
Olim vt pollicitus. nec habent promissa regressum.
Te duce securi gradimur per quaeque viarum
Aspera, suscepto te non deest copia victus.
Tu dux, tu comes: aeterni tu copia victus.
Et quae deficimus, tu nobis omnia supples.
Siquà forte labant in nobis spésque, fidénsque,
Continuo tua nutantes praesentia firmat.
Téque omnis praesente viget fiducia nostra,
Solis nota piis, vulgo inconcessa voluptas.
Accedo has quoties epulas, subito aethera mente
Concipio, subito mihi sensus eripis omnes,
Inque tui aspectu liquide ardens corde quiesco,
Sactum, augustum, almum, caeli admirabile munus,
Qua te voce sonem? quo te nunc nomine dicam?
Nullum te dignum reperimus carmine nomen.
Nullum te dignum verbis molimur honorem.
Salue vita hominum, non enarrabile donum,
Desuper illabens noua caelo gratia aperto.
Per te melliflui rorant dulcedine montes.
Per te mellifluae complentur, nectare valles.
Omnia inexhausto mellis torrente redundant.
Omnia amant: sancti tu nobis pabula amoris Sufficis, aeterni tu nobis pocula amoris, Ipse amor, ipsa animis nostris innexa voluptas.