Latin
104.5 to 104.7
Maria Cunitz, Urania propitia 104.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Dionysium 24, die Leonionis 28, ubi secundum calculum Hipparchi a spicam W praeceßerit plus qvam tribus gadibus; Verum qvia nulla observationis circumstantia, modus, aut medium. additur; sed solus Hipparchi calculus (expresse enim addit, ut Hipparchus Computavit) adducitur, qvi tamen post 80 &aliqvot demum annos, ab hujus observationis tempore natus est, dubium prorsus est, praesertim cum è Ptolemaei solummodo calculo motus medii Dis, (27°. 50) dies Leonionis z8vus transumptus, pro qvo ipsemet 30 diem Payni usurpat, qvi tamen hoc anno fuit 27 Leonionis. 28v. dies, fuit L. Epiphi. Die qvidem Leonionis 26 (an transcriptor: incuria 8, pro G vitiosè scripta sint, dubitari in utramque partem potest) praecedit E spicam ivsolâ longitudine, è caltulo barum Tabular. gr. 3, In medio igitur tot &tantis dubiis involutâ relatione relicta, alia certis circum stantiis clara excutiemo nempe Qvartum, &Qvintum observatum; qvae cap: Xlib: IX Almagesti ita narrantur. Anno secund: Dionysium, 2), mense utonis, die 22, distabat g matutinus à rectâ lineà per mediam &borealem frontis Mductâ, retro, s. in antecedentia Lunam unam; ad septentrionem V. distabat à fronte boreali per duas Lunas. Et post 4. dies, scilicet die 26 Monis, distabat (ut conscribitur) ab eadem linea in conseqventia unam Lunam, &dimidiam. Haec duo observata sunt, qvae Maritum observandiss. excitarunt, &manu duxerunt, ad inqvisitionem veri Typi istius anni coelestis fixi. Cum enim intra qvatriduum utraque observatio peracta, &motus Mercurii interim ad 2 1/2 Lunarium discorum imaginariorum latitudinem excrevit, adeo ut si pro singulâ Dâ sola saltem 33 usurpemus jP. 22', ejus motus increverit. Facto igitur non tantum in Rudolphinis, sed per omnes, qvotqvot haberi potuerunt Tabulas periculo, anne ullae hoc motus incrementum exhiberent? nullae prorsus inventae sunt; sed simpliciter omnes ad summum 20´(deficiente ad minus uno gradu, &lius;) observationem ipsam, tam circumstantialiter descriptam, in dubium vocare non potuit.