Latin
TYPUS OPERATIONIS
Maria Cunitz, Urania propitia 105
Unproofread scanNot analysed yet
Hypotheses Rudolpinar: nostri Temporis observata prorsus demonstrativas, &invictae Veritatis evincebant: unicum hoc igitur inqvirendum restabat, qva nimirum fide, &qvo fundamento, Ptolemaeus 22. Monis cum 18. Thot conjungeret. Cumque ad meridiem istius diei, motus Solis medius Ptolemaicus inveniretur 21. 6. M, adeò ut aadus qrado Mt qvasi curreret, prodidit se statim imbecillum hoc fundamentum Ptolemaicum, nempe, mensura medii motus proprii sui calculi, ad antecedentia Secula extensi, (ac si Antiqvi in constituenda fixâ anni qvantitate, ad motum Solis alligatâ, non ad observatos &apparentes Solis in Signa introitus: sed ad Tabulas medior: motuum post aliqvot secula perficiendas respexissent) sicut &supra è 290. 50' &medii motus Solis, ex proprio calculo conclusit 28vum diem Leonionis, cum tamen 30 Payni fuerit 27 ejusdem mensis. Qvo repudiato coepit veros Solis in Signa introitus expendere, atque per omnes observationes istus formae diligentissimè excutere, donec in omnibus unanimiter conspirantibus, verus hujus anni Typus se proderet, qvem folio Tabularum 7) exhihui, in qvo cum primus dies Mensis Monis in 27. 8br. formae Julianae incidit; 22 Monis incidet in 17 9bris anni ante CHRISTUM 2GS, habentis Symbolum cum anno 1636. bissextili: anno Aegiptiaco in 20Thot, non i8, secundum opinionem Ptolomaei; hoc enim obtento, non tantum Rudolphinaestatim bonitatem suam hic probarunt; qvae Mercurio per hoc atriduum motum Geocentricum P. 19′ tribuunt, sed simul ostenderunt, qvo remedio ipsarum circa motum medium restans imperfectio, curanda sit, ut &haec duo, &supra posita observata, adhuc propiùs attingant; qvod qvamvis à Marito jam praestitum sit; attamen ob causas supra positas, in hoc opere nondum publicatur. Verum revertamur ad circumstantias hujus observationis, Suprema in fronte M ad hoc Tempus longitudinem tenebas jo, 12'. M, cum latitud: borea p. s', Supposita jam superatione latitudinis computata P. 45'. circiter minutorum, cum latitudinis differentiae inter hanc, &mediam, uni gradui 12′ longitudinis competant, seqvitur inde Mercurium, si in ipsa linea stetisset, obtinuisse y. 34′ M. Verum qvia retro stabat per Lunam unam, obtinuit vix jo W. Sed Tabulae, (pro Rudolphinar: aeqvipollentiâ) dant longitudinem Solis veram Sign. 7. 2P. 43'. 42′'. Mercurii heliocentricam Sig. 3. io. 53'. 4''. Et hinc aeqvationem 20°. 19'. 50′ subtmhend: fit locus Mercurii Geocentricus qvaesitus Jo. 23'. 52′ M. Post qeriduum est locus Solis verus Sign. 7. 25°. 48'. 48', locus Mercurii heliocentricus Sig. 3. 29'. 29' 43'', hinc Commutat: Sign. 8. 30 41'. 0'', dans aeqvationem 230. 6'. . 5′ subtrabend à verò loco Solis remanet loco Mercurti Geocentricus Sig. 7. 26. 42'. 43'', promotior uterque locus ad trientem ferè gradus, quam circumstantiae observationis patiuntur; satis tamen proping in hoc Sidere. Typum operationis ob brevitatem non addo, calculet Astrophilus, &inveniet omnia, ut hicponuntur, si rite operatus fuerit. Sextum observatum antiqvum Anno secund. Chaldaeos 75, die 14 mensis Dii, id est 237 ante CHRISTUM, 28 Octobris mane, Mercurius distabat à Lance Australi, cujus ad prepositum Tempus Jlongiij gr: 30 min &medietate unius brachii, Spacium v. unius brachi epharmosi latit: oe6 borea facit circiter 4/ sive; &medium brachium 2. gr. 2212'. Videndum jam est, in qvanta propinqvitate calculus, hoc qvidem crassum; sed non spernendum observatum, contingat? Dicam summariò, ne Librum onerem, &ultra modum prolongem; subducto rit?