Latin
AD LECTOREM
Maria Cunitz, Urania propitia 6.6
Unproofread scanNot analysed yet
mandare. Superest ut Lectorem commonefaciam eorum, quibus necessariò instructus esse debeat, antequàm hujus compendii praxin tentet. Veteres quidem olim ineo, qui Sydereas has Mundi Regiones pervolare audebat, duas alas requirebant: exactam scilicet Geometriae, &Arithmeticae peritiam, quod etiamnum hodie de arte constituendâ verum atque necessarium est, in qua sine praeviâ Geometriae &Arithmeticae scientiâ penitiori, frustrâ planè laboratur: Arte vero jam constitutâ, vagisque numerorum maeandris &ambagibus ad lapsum alioquin pronis, in compendia, &breves prochirasque tabularum Epitomas redactis; nunc pro meo hoc compendio practico, sufficere videtur mediocris Arithmeticae vulgaris exercitatio, nimirum si Lector in prima quidem &Secundâ tabularum parte, Astronomicè numerare, addere, subtrahere, &multiplicare in in tertia etiam dividere didicerit.