Latin
7.1 to 7.4
Maria Cunitz, Urania propitia 7.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hisce mediocriter exercitatus, confidenter hoc exercitii genus aggredi poterit. Quid vero sit Astronomicè numerare, addere, subtrahere, multiplicare ÷re, deam porrò; non eâ quidem intentione, ut to tam logisticam sexagenariam prolixè conscribam (id neque temporis, neque instituti ratio patitur;) Sed ea solummodo quae suscepto negotio conducere, &sufficere possunt. De quibus ordine haec sequentia trado. Astronomicè numerare nihil aliud est, quam pronuntiando, &scribendo efferre valorem, &signaturas specierum numeri Astronomici. Valor enim characteribus numericis vulgaribus, species verò superscriptâ signaturâ exprimitur. Objectum hujus numerationis Astronomicae est duplex, Tempus, &Motus circularis; Utrumque in peculiares suas species diremptum. Omnis quippe Astronomiae ratio in eo est, ut ad quodlibet temporis datum momentum, locum, &Situm Astrorum: &ad quodlibet temporis spatium, quant. tatem motus circularis eorum, &Viceversa definiat. Tempus est rerum duratio certis periodicis Astrorum circuitibus mensurata. Diversi, diversorumque Astrorum circuitus, eorumque partes, diversas Temporis species efficiunt; Circuitus Solis in Eclipticâ, annum; Circuitus Lurae, mensem; circuitus punctorum Aequatoris, diem; 150. aequatoris, horam; 15 scrupula prima aequatoris, unum scrupulum horae. 15 Secunda aequatoris, unum secundum horae &c. Hinc solenues, &nobis in hoc opere usitatae species temporis emergunt. Primo annus, spatium temporis 365dierum; ejus signatura superscribenda est (ann:) Secundò dies, spatium temporis 24 horarum, ejus signatura superscribitur (dies) Tertio hora, spatium temporis 6o scrupulorum primorum; ejus Character (hor.) quartò, scrupulum primum, est spatium temporis 6o secundorum, ejus signatura (()quintò, secundum scrupulum est spatium temporis 6o tertiorum, duratque tantisper, dum quis tria vocabula brevia praecipitanter efferat; Signaturam habent ((()&ultra haec Tabulae meae non progrediuntur. Quod si igitur lectori talis numerus Astronomicus offeratur Ann. 23. Dies. 278. Hor. 18. 45 52 illum Astronomicè numerando ita pronuntiabit: viginti tres anni completi, ducenti septuaginta octo dies completi, octodecem horae completae, quadraginta quinqu scrupula prima completa, quinquaginta duo scrupula secunda complera (Probè notetur Astronomos in tempore, &motibus, species completas, non currentes intelligere; nisi expressè addiderint, currens &c.) Rursus jubeatur Lector scribere hunc numerum; Tredecim anni completi, trecenti quadriginta septem dies completi, viginti tres hora completae, octo scrupula prima, viginti novem scrupula secunda; ita cum notaibit: An. 13. D. 347. H. 23. 8'. 29'. Et haec est numeratio Astronomica in speciebus temporis.