Latin
AD LECTOREM
Maria Cunitz, Urania propitia 8
Unproofread scanNot analysed yet
numeraria cum de nominativis subdivisione, quae utrisque communis est, ut singula in 30 Gradus dividantur; Differunt verò cùm principio numerationis, quo denominativa à solo puncto Aequinoctij verni; numeraria vero non solum ab eodem aequinoctio, sed pro renatâ, à qvovis alio Ec lipticae, &orbitarum planetariarum puncto, incipiuntur; tùm modo numerandi, qvo denominativa currentia, numerariâ verò solummodo completa numerantur: tandemque Signaturâ, sive characterismo, ubi singula denominaeivorum, singulo charactere: numeraria unico communi (Sign:) notantur. Cum verò saepius in calculo contingat, ut hac duae signorum species necessariò permutentur, ut ex numerariis denominativa, ex denominativis numeraria fiant, nonparum interesse videtur Lectoris Astrophili, ut expeditam signorum Zodiacalium permutationem sibi familiarem reddat: quod sequente ratione facilè obtinebit; Scribat ordine signa denominativa V. &&c. his subscribat numeraria hac lege ut sub . 0. sub 8. 1, &sic conseqventer, donec tandem sub R. 11. directe ponantur, sicut seqvens schematismus exhibet. Signa? Denominativa V. 8. II. (. Q. no. 2. M. *. 8. n2. N. numeraria Cur vero sub primo denominativo V. o, non 1; &sub duodecimo z2. non 12. sed 11. scribantur, ratio est, qvod denominativa currentia; numeraria vero completa numerantur. Ex hoc Schematismo facillima est permutatio, It si proponantur 25 gradus scorpii (W) &quaeritur quomodo Astronomicè numerentur? Ingredior Tabulam &sub M in venio 7, signum numerarium, &proptereae ita scribo Sign. 7. 27o. tot quippe Signa completa, &gradus completos distat punctum propositum ab aequinoctio verno. Item proponantur i1. Grad. piscium R, &quaeritur quomodo numeratione Astronomica notentur? Invenio sub R 11. Ergo 11. Signis completis, &11. gradibus completis ab aqvinoctio verno distat propositum punctum, &scribitur Sig: I1. IIO. Rursus detur ralis numerus Astronomicus, ab aequinoctio verno, inceptus, Sig. 8. 2. 8 8', &quaeratur qvod nam Signum denominativum tangat? Hic video in Sehematismo, numero 8. super scriptum ,dico igitur illud propositum punctum harere in vtrio post completum gradum 24. &completa scrupula 8. Sic si dentur. Sig. 4. 17°. Signo 4 superscribitur &,est igitur 17. Gradus completus Leonis. Atque haec de signis notasse sufficiet. Gradus est zogesima pars Signi, 360gesima pars circuli totius, continens 6o Scrupula prima, ejus signatura Astronomica est vel (gr.) vel etiam in operatione multiplicationis (o) Secundo, sc rupulum primum est 6oma pars gradus, continens in se 60 Secunda, ejus signatura est (/)zuo scrupulum secundum est sexagesima pars unius scrupuli primi, continens in se 60. tertia, ejus signatura est (//)ita postmodum in infinitum. Sed calculus mearum Tabularum scrupula secunda non transgreditur. Satagentis enim animi esse puto, scrupula tertia, qvarta, qvinta urgere, &interim (ut talibus plerumque accidere solet,) integros gradus negligere. Oblatum igitur numerum Astronomicum, in Signis, gradibus, minutis primis, &secundis, si signum denominativum fuerit; ita pronuntiabis, ut numerum graduum, se rupulorum primorum, &secundorum completorum efferas, &Signum addas. Veluti detur numerus Astronomicus 25°. 38'. 35', M, cum ita essero; viginti quing gradus completi, triginta octo scrupula prima completa triginta qvinquam scruputa secunda completa signi Scorpii.