Latin
7.5 to 7.7
Maria Cunitz, Urania propitia 7.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Motus corporum coelestium est circumgyratio eorum circularis, vel qvasi circularis, circa centrum proprium, sive physicum. Circuli igitur variae divisiones, &subdivisiones, varias numeri Astronomici species, in motu pepererunt. Primò, circulus Astronomis in 12. partes aequales dividitur, (cui procul dubio motus luminarium, dumnimirum Sol semel, cum Luna duodecies, &ultra revolvitur, ansam dedit, placuitque Artificibus hic numerus duodenarius, etiam propter alias, quas habet praerogativas; de quibus hîc non est dicendi locus) &ejusmodi pars vulgo vocatur signum. Secundo, quodlibet signum dividitur in 30 partes aequales, quae vocantur gradus. Tertio Singuli gradus in 6o scrupula prima. Quarto, Singula scrupula prima in 60 secunda, &c: Hinc in motu quatuor species numeri Astronomici, in his tabulis usitatae emergunt. Signa, gradus, minuta prima, minuta secunda. Signa evitandae aequivocationis, perplexitatis, &confusionis; faciliorisque c ompre hensionis gratiâ, divido in signa denominativa &numeraria. Denominativa sunt, quibus sua certa, &peculiaria nomina ab Artificibus sunt imposita, suntque famosa illa duodecim signa Zodiaci, primum; Aries, cujus signatura V. adum Taurus, cujus Signatura &3tium Gemini, quorum signatura II. 4tum Cancer cujus signatura &,5tum Leo cujus Signatura &. 6tum Virgo, cujus signatura nv. ymum Libra, cujus signat: 1. Bvum Scorpius, cujus signat: M, gnum Sagittarius, cujus signit: *. iomum Capricornus, cujus sign: E. rimum Aqvarius, cujus signat: &,iamum pisces, quorum signatura X. Hisce utuntur Tabulae meae à Pagina 8, usque ad Paginam 55. Item à pagina 148. usque ad paginam 283. Signa numeraria sunt, quae solo numero exprimunt, quot circuli partesduodecimae à certo puncto; ad propositum punctum completae numerentur. Eorum SignaConveniunc tura communis est (Sign.) His solis in computo planetarum utimur.