Latin
96.5 to 96.6
Maria Cunitz, Urania propitia 96.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
E qvibus artificiis cordatus Lector perspicere poterit, unde in dictis Tabulis ille tantopere jactatus cum coelo dependeat consensus, &qvantum ipsi fidendum? Haec v. non rixandi animo, aut temerè litigandi studio, qvorum utrumque à meo sexu, &ingenuitate longe est alienissimum; sed jussu, &dictatu Mariti, atque inevitabili necessitate coacta scribo. Cum enim praefatus Autor hoc sibi propositum habeat, ut captatispassim voculis, &iis, qvae qvâcunque ratione, verisimilitudinem causae suae conciliare possunt, variis technis, &artificiis tali Viro prorsus indignis, Astronomiae Braheano fundamento innixae, qvales etiam haemeae sunt Tabulae, compagem ex imis suis sedibus convellat, &Lectoribus suspectam reddat, aque inde verendum sit, nè Astrophili minus exercitati, &judicii nondum confirmati, retracti â Veritatis tramite, in avia errorum praecipitia adducantur, Artemque veram, dum de veris ejus principiis dubitare docentur, è toto perdant, atque ammittant. Haec causa est, qvaejussit horum sacrorum confinia parum confidentius aperire, &intùs latitantia mysteria paululum perscrutari. Tantum de Marte. farrago monstrosarum suppositionum. In tertia Tabulam hoc notandum est, siqvidem in areâ lineares differentiae ad qvinorum graduum, in margine positorum saltum, perpetuo sibi aeqvalem, inter se invicem valdè inaeqvales sunt; propterea in investigatione partis proportionalis expedire, ut juxta Tabulam D. (sicut etiam de Marte, praecedente capite monui,) pars proportionalis inqviratur: praesertim ubi vel Ephemerides se ribendae; vel observationes fundamentales disqviruntur.