Latin
CAPUT XV
Maria Cunitz, Urania propitia 98
Unproofread scanNot analysed yet
Qvi hoc fecerit experietur meram, &exactissimam harum Tabularum cum Rudolphinis aeqvipollentiam. Si qvaerat Lector, utrum nihil in eis emendandum restet? Hac responsi loco habeat, perinde cum Venere, ac cum Jove comparatum esse, ut unum &alterum Elementum Theoriam ejus ingrediens, vitium, per se effectus parvi, &facilè dissimulandipatiatur; qvod, nisi in iis locis, ubi mutua illa ab invicem vitiorum expunctio cessat: sed omnia qvasi in unum coagmentantur, vix agnosci possit: ac propterea Artificibus vitio non esse vertendum, si ad opportunos dies observatis fide dignis destituti, circa minutula aberraverint. Maxima vero, &rarò contingens Rudolphinarum à Coelo, (id qvod maritum diligentissima omnium, qvotqvot ipse habuit, &acqvirere potuit fide dignorum observatorum, circùmspectissimè facta collatio docuit,) discrepantia, gradus nullibi excedit. Correxit qvidem Maritus illa ingredientia, &ad possibilem propinqvitatem calculum adduxit; sed ob causas supradictas, haec adhuc publicare noluit, praesertim in his Tabulis, qvae compendium solummodo Rudolphinarum; non earundem emendationem promittunt. Pro calculi Exemplo sit Moestlini observatio, qvando anno CHRISTI IS7Adie i6 Septembris, manè horâ qvartâ, vidit sixam qvae corLeonis dicitur, à Venere tectam, Computamus vero ad itam matutinam, in meridiano Tabularum, locum Solis, Veneris, &stellae fixae, ut supra. Aliud Exemplum computet sibi Lector ad annum CHRISTI 1607. 4 Aprilestyl. vet. horam 8 1/2, eo Temporis momento, Hafniae Longimontanus observavit, Veneris &Mercurii distantiam 29. 24'; addens; Longitudinis differentiam aeqvalem ferè fuisse differentiae latitudinum; ut ita e longitudine Venerem superaverit (prout supra cap. II. indicavi) 1 gr. 42', &tanta utriusque latitudinis differentia necessariò fuerit. Iuveniet longitudinem 9Igo. 41, cum latitudine Australi oo. 8. Mercurii vero longitudinem seqvente capite investigamus, apparebit enim qvanta prae aliis, sit Rudolphinarum, utpote vero &immoto fundamento innixarum, bonitas, &demonstratio. XVII.