Latin
CAPUT
Maria Cunitz, Urania propitia 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT DE MERCURIO IN SPECIE. Qvod de Martis motibus Veteres &Recentiores Astronomi ante Kepplerum conqvesti sunt; idem adhuc magis de Mercurio, qvem inobservabilem &versatilem semper dixerunt. Ejus rei causa non fuit qvaerenda in aliqva Mercurii versutiâ, sive anomalia: sed in ipsis Astronomis; qvi veras causas, &formam motuum ignorantes, fictis omnia supponebant, &tamen, qvae ficti natura est, ut fictam qvoque certitudinem pariat, à Coelo semper aberrabant, &adhuc suis istis principiis utentes, aberrant. Kepplerus vero qvi motus Mercurii non ad aliqvod Soli vicinum punctum fatuum: sed ad ipsum ejus Centrum referens, orbitamque Mercurii non concentricam, qvod supponunt caeteri Astronomis sed Eccentricam, tantae Ec centricitatis, qvae bisecta se habet ad radium orbitae, sicut 23002 ad jo0000, vel in terminis minoribus, sicut 21 ad io0, ita, ut differentia prosthaphaeretica maxima 24 gr. excedat, constituit. Atque ea est causa, qvod non solum vera hujus Planetae intervalla à Sole, ita perpetuò variantur, &diurni Heliocentrici (id qvod fol. 189 exprimo, ubi Lector videre potest, diurnum circa Aphelium esse solummodo 2° 43. 58'': sed in Perihelio, 6°. 14'. 57', singulis diebus demonstrative crescendo, &decrescendo) tanta varietate vulgares Hypotheses irritas planè reddunt: sed etiam Solis Eccentricitatis bisectio necessariò inde demonstrativè conclusa sit. Ipsa porrò Rudolphinarum forma, omnibus hactenus, qvotqvot haberi potuerunt, observatis fide dignis, neqve ut interdum à qvibusdam fieri solet, è calculo fictis; propinque satis convenit; qvamvis in didomenis aliqvid pro majore accuratione restet limandum; è pluribus igitur observatis duo nostri temporis adducam, &qvae circa ea monitu necessaria sunt, monebo. Prima observatio sit Longomontani, cujus in praecedente capite mentionem feci: qvando I607 14 Aprilistyl. vet, hora à meridie 2 1/, Hafniae, distantia centrorum 8 &vii inveniebatur 2. gr. 24' ab invicem remotorum. Verus locus Solis isig. 4gr. 10. 24v. E ex adscripto Typo dat Longitudinem Heliocentricam 3. Sign. 18v. 29'. 4b. è qva Typus operationis. sublata vera longitudo Solis, Locus &v Temp. ab aph sLocus aphelii. Sig. gr. I. dies. hor. 1 V Sig. gr. 1.