Latin
MARIA CUNITIA
Maria Cunitz, Urania propitia xvi-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt
Nil opus, ex libro has noscere ritè potes.
Exigit at veterum qvia docta caterva Sophorum,
Alis ut geminis praeditus ille fuat.
Qui discendi avidus penetrantis acumine mentis,
Sidereas gaudet pervolitare plagas.
Prima Sophis priscis Mensoria dicitur, ista
Scite metiri corpora qvanta docet.
Altera qvae titulos numerorum &pondera callet,
Utiliusque homini qvà nihil orbe datum.
His nisi munitus fueris benè, lucidae templa
Stelliferi coeli qvisqvis adire paras.
Littus aras, faciesque novus sublime volando,
Icarus Icarijs nomina rursus aqvis.
Attamen hic arti qvae puncta Logistica tractat,
Inprimis solers invigilare velis.
Ac sveto Astronomis numerare atque addere more,
Et numeris numeros demere disce prius.
Multiplicare etiam ne sit tibi porro molestum,
In partes itidem scindere cuncta suas.
Serviet hîc multum Sexagenaria, volve,
Usibus, hanc tantum saepè, Tabella tuis.
His fultus pennis memorandus Daedalus ibis,
Per coeli medias absque timore, plagas.
Omnia sed Libri praesentis commoda fando,
Immensosque usus qvis memorare qveat?