Latin
xviii.1 to xviii.5
Maria Cunitz, Urania propitia xviii.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
rodit in publicum hic labor Uranicus, tot proculdubio inventurus tribunalia, qvot doctorum palpita; tot Censores &judices, qvot Lectores; eosque partim aeqvos, partim iniquos. Ut enim hodternis vivitur moribus, omnes sapiunt, omnes censent. Et qvidem aeqvi (qvales vel omnes, certe plerosgue Artifices futuros auguror) ad operis dijudicationem prudentissimè attemperabunt candorem, &animi dexteritatem, eamqe cum praeclam, solidâ, penitiori, atque intemeratâ artis peritia &scientia pereleganter miscebunt. Iniqvi verò illi Censores (qvales aut Philautiae morbo correptos, aut vanâ artis jactantia tumidos, aut denig, ignorantiae candidatos fore arbitror) judicium afferent vel planè nullum, vel praejudicii &affectuum pertinaciâ rigidum. Neutros proinde verebimur, qvin potiùs Illos primos, utpote ingenuè &sapienter monentes, omni observacionis cultu reverebimur, in praecipuâ selicitatis parte ponentes à Talibus, &Tantis corrigi, vel ad exactiora vocari. Atqvi alteros inania saltem crepantes, suarumque audacter prodigos nugarum nibil morabimur, aeqve gloriosum reputantes talibus displicere, qvàm doctis placere; sed suis moribus ulciscendos permittemus; firmißimâ spe freti, non aliter ut tumidi, &ventis agitati fluctus marini, scopulis illisi dissilire solent: ita &borum ejectamenta ad hoc, firmissimis demonstrationum petris innixum opus frustra impingi; apud Bonos qvoqe sperati applausûs repulsam semper latum. Qvicqvid sit, neutrorum censuram sive aqvam, sive iniqvam, reformidabimus, aut ullâ fori dedinatoriâ cludemus. Verum cum more &instituro Pragmaticorum foemina judicio sisti probibeatur sine tutore (ut vocant) ad litem: en adsum! quem non aliqua polypragmosine, non partis studium, non temere litigandi pruritus, ad suscipiendam hanc tutelam incitat, permovet, stimulat: sed cui ipsum CONNUBII (etiam sui FUNDATORIS consilio, auctoramento, elogio, &mandato sacrosancti) jus has partes non tàm permittit, qvàm imponit: non tàm indulget, qvàm decernit &imperat. Siqvidem vero causae patroni primaria dos est, Judicem de specie facti, &statu causae verniciter, perspicuè breviter, atque, circumstantialiter infoymare posse: ego qvoque hiscè vestigiis inharens Lectori, ut judici omnem causae diathesin, atq rem natam aperiam. Cum primum Svidnitium venissem, constans fama erat, Dn. Henrici Cunitii Philosophi &Medic. Doctoris filiam natu majorem, non solum lingvarum &historiarum studio esse deditam; sed etiam Astrologiam, sive praedictiones physicas, è positu astrorum petitas, sedulò affectare, judiciumque generale, erecto ex Ephemeridibus themate genechliaco, utcunqu, non malè tamen formare. De primo qvidem qvamvis non dubitarem, cum certò scirem &alias foeminas in hoc studiorum genere aliqvid praestitisse: alterum tamen in medio reliqvi, subdubitans penitiorem hujus disciplinae cognitionem in hunc sexum cadere posse.