Latin
ZIDIUXXZE
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 100
Unproofread scanNot analysed yet
NN parabolae concauum reflecti ad focum B; sed tam ellipseos quàm hyperbolae bini foci explicandi erunt, vbi notauero ingeniosam sectionum comparationem, de qua Keplerus, nempe lineam rectam XY dici posse hyperbolarum obtusissimam, à qua per infinitas hyperbolas, vsque ad parabolam hyperbolarum omnium acutissimam, quae sit omnium ellipsium acutissima, vti circulus obtusissima; adeout Parabola sit media inter duas sectiones infinitas lineam rectam &hyperbolam, &inter duas finitas ellipsim &circulum, ipsáque sit infinita, quòd eius crura nunquam coëant, &quodammodo finitam, quòd illa crura quò magè producuntur, eò magè parallelismum affectent, &semper minus appetant, licet plus semper complectantur. Caetera vide apud Kepl. Hyperbolae Proprietates. Ineae rectae fig. praec. in K se inuicem secantes NM &LO sunt Ghyperbolae asymptoti, ad quas hyperbolae crura semper magis ac