Latin
ZIDIUXXZE
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 99
Unproofread scanNot analysed yet
Alias omitto proprietates, quòd non possint clarè satis intelligi absque nouis figuris, qualis est parabolae &spiralis Archimedeae inuenta nouiter aequalitas, de qua corollario a, prop. 25. sequontis hydraulicae. Adde si vis conoideum parabolicum factum ex conuersione parabolae super suum axem esse ad suum cylindrum, vt 1 ad 2; factum verò ex conuersione super basim, ad eundem esse cylindrum vt 8 ad 15, &factum super tangentem parallelam &aequalem dictae basi vt 4 ad 5: quorum conoideorum centra grauitatis à nostro Geometra repetas: ed cùm solis lineis, vel planis egeamus, proprietas illa parabolae ab Archimede primum demonstrata, quòd videlicet triangulum maximum inscriptum parabolae sit eius subsesquiterri am, &quaelibet parabolae particula sit inscripti trianguli sesquitertia, inter praecipuas numeranda videtur, cùm illius quadraturam praebeat, quam deinde pluribus modis Geometrae recentiores demonstrarunt. Adde cylindrum rectum eiusdem basis &altitudinis cum recto conoide parabolico habere superficiem, quae, sine basibus, sit ad superficiem conoidis absque base, vt axis totus ad duas tertias rectae quae potest semissem axis, &totam diametrum. Explicatio, &comparatio figurarum Conicarum. ωκοì mUνI. Actenus varias Parabolae proprietates ostendimus, superest vt aliquid subiungamus de reliquis sectionibus, quas figura sequens ita refert, vt idem punctum B sit omnium focus, vel punctum ex conparatione, focus quidem ellipseos DA, quae focum alterum habet in C; &Parabolae FAG, nec non hyberbolę HI: centrum verò circuli AE, cùm hyperbolae centrum in puncto K statuatur. Non est autem quòd repetamus radios omnes parallelos incidentes in A.