Latin
PRAEFATIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 104-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo enim res, aut illarum phantasmata compararentur, uisi quibusdam vocabulis, veluti tesseris, in memoriam reuocarentur, quibus cùm bestiae careant, plurimum à nobis recedunt, quippe non distinguunt res à phantasmatibus, nec vllâ voluptate, praeterquam sensuali fruuntur. Vox itaque humana, quam rebus significandis imponimus eandem in nobis imaginationem, quam ipsa res generat; quapropter quaecunque similia sunt, nomen aliquod commune sortiri debent, quod propterea dicitur vniuersale, licet res significatae sint particulares, vt cum album tam de ouo quàm de papyro, niue, &c. dicitur. Cumque nulla sit res quae rebus aliis in aliquo non sit similis, innumera nomina res quaepiam habet: ita enim homo nomen istud hominis commune habet cum aliis hominibus, deinde patris, corporis, animalis, &c. Nomini autem positiuo, si particulam negatiuam adijcias, fit nota dissimilitudinis, seu diuersitatis, diciturque nomen infinitum, vt non homo, non album. Si duo nomina copulentur per verbum, sit propositio, qua volumus consequens, seu nomen posterius, eidem rei conuenire, cui antecedens, siue prius nomen competit: vt cùm dicimus hominem esse animal, significamus nomen animalis, &hominis eidem conuenire, &rem quae vocatur homo, vocari quoque animal, atque adeo propositionem illam esse veram, cùm veritas &falsitas idem esse videantur quod vera &falsa propositio. Rursum ex 2 propositionibus iunctis, in quibus vnum nomen com mune, idemque medium statuitur inter non communia, sit syllogis mus, siue collectio summae ex ambabus; vt cùm dicimus, homo est animal, animal est corpus, colligimus hominem esse corpus: hoc syl logismo notamus nomen tertium, corpus, omnibus rebus conuenire, quibus primum nomen homo competit: similiterque 2 animal, iisdem rebus quibus 1. homo, &3. corpus iisdem quibus 2 animal: &siquidem conueniunt, dicitur syllogismus verus, alias paralogismus. Ex illorum autem nominum inuentione, &propositionibus syllogismos componentibus pendet animi processus constans ex innumeris imaginandi actibus circa res singulares, qui ad linguae discursum progreditur, quem in vniuersalia Theoremata contrahit; vt iam errare nequeat in discurrendo, si nomina omnia certas sibi habeant substratas imaginationes, priusquàm in orationem admittantur. Quòd si dicamur sola vniuersalia intelligere, nihilque sit vniuerale praeter nomen, intellectio non erit ipsarum rerum, sed nominum, &orationis ex nominibus compositae.