Latin
PRAEFATIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 105-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem nomen intelligere dicimus, cùm ex auditione vel lectione illius reuocatur imaginatio propter quam nomen illud inditum est: quemadmodum &propositionem, cùm ex auditu reducitur in memoriam subiectum eius, seu nomen antecedens contineri in praedicato siue consequente; vel nomen posterius omni rei conuenire cui conuenit nomen primum. Hinc ratio dicitur facultas syllogisandi, cùm ratiocinatio sit continua propositionum in vnam summam collectio, vel calculus nominum; quae si pertinent ad numeros, Arithmetica; si ad magnitudines, Geometria; si ad sonos, Musica comparatur. Vbi supponenda recta ratiocinatio, quae sumens initium ab accurata nominum explicatione procedit per syllogismum, seu continuam verarum propositionum connexionem: qui processus oritur à recta ratione, seu potentia ita procedendi quoties volumus, quam ratiocinandi possumus infallibilitatem appellare. Quibus ad potentiae cognoscitiuae naturam explicandam positis, aliquid de voluntate, facultatibúsque motiuis dicendum. Primum igitur motus vsque ad cor propagatus ex obiectorum actione dicitur iucundus, si iuuat, molestus, si nocet, &impedit motum cordis. Est autem motus in quo consistit delectatio, principium motus animalis versus obiectum à quo mouetur, ideóque vocatur appetitus; vt principium motus fugiendi obiectum, appellatur fuga, vel auersio, ac mole stia; quae delectatio si spectetur praesens absque conatu accedendi dicitur amor, vel recedendi, odium. Si delectatio consistat vel in sola imaginatione; idque vel in memoria, vel in fictione; erunt tantùm recordationes, &reliquiae delectationum, molestiarúmque praeteritarum, vel expectationes futurarum, quae eadem est cum memoria praeteriti: vel in sensione &imaginatione simul: haeque duae ambae se non rarò ita interrumpunt, &reciprocatione adeo cęleri, vt in mediam quandam conflari videantur; vnde postmodum animi perturbationes, seu passiones, vt spes metus, ira, inuidia, aemulatio, poenitentia, ridentium &flentium affectus, &aliae propemodum infinitae nominibus carentes. Bonum autem &malum propriè dicuntur de obiectis; quod cùm cuique placet, eum delectat, aut ab eo appetitur, id ipsi bonum dicitur; &quod molestum, malum. Pulchrum, in quo sunt signa boni: in quo non sunt, turpe: adeout bonum &malum relatiuè ad personam dicantur.