Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 105-3
Unproofread scanNot analysed yet
cuius cùm longitudinem noueris, aliorum iactuum longitudines tabula exhibebit: quae hoc artificio construitur, vt prima columna gradus Quamquam haec tabula quibuslibet possit adaptari tormentis, &arcubus, beneficio regulae proportionis, vt in exemplo tormenti praecedentis constat, cuius iactus ad 22 gradus eleuationis cùm 1900 sexpedum fuerit, fiat vt tabulae numerus è regione 22 positus, nempe 6944, ad numerum 45 graduum, hoc est ioo00, ita 1900 ad alium, prodibit numerus hexapedarum iactus tormenti ad 45 gradus eleuati, 2736, &paulò ampliùs, hoc est vnius leucae Gallicae, quam 2500 hexapedis definiuimus, &praeterea 236 sexpedum. Si verò iuxta tabulam practicam propos. 25 numeremus, cuius iactus 22 graduum 12500, &45 graduum 16200, nostri tormenti iactus erit sexpedarum 2352, quod ob aërem impedientem facilè credidero. Similiter cùm sagittam miserit arcubalista per spatium 50 hexapedum, ad eleuationem 22 graduum; vt noueris spatium ad 45 graduum eleuationem percurrendum, fiat vt 6944 ad 10000, ita 50 ad aliud, prodibunt ferè 72 sexpedae pro iactu sagittae medio. Aliud exemplum sit eiusdem arcus, cuius iactus medius sit, vt antea72 sexpedum, quaeraturque iactus illius ad vnum gradum eleuationis; fiatque propterea vt 10000, numerus tabulae 45 graduum, ad 349, numerum tabulae gradus vnius, ita 72 ad 2/ hexapedas, &paulò amplius. Sed iuxta Practicam tabulam 25. prop. erit iactus nostri arcus ad gradum vnum eleuationis, 12 sexpedarum, vt enim 16200 iactus 45 graduum, ad 2700, iactum vnius gradus; ita 72 ad 12. Facit enim illa tabula iactum vnius gradus subsextuplum iactus 45 graduum; cùm Theorica tabula eundem faciat ad iactum 45 graduum, vt 1 ad 29. ferè. Cùm autem experientia centies repetitâ constet iactum sagittae ad eleuationem vnius gradus, esse medij iactus partem longè maiorem, quàm partem 29; idemque contingat globis tam minorum, quàm maiorum tormentorum; certum est illam tabulam theoricam initio praesertim, hoc est ad primos eleuationis gradus, ab obseruationibus maximè deficere; quis enim credat iaculatores ad scopum rectà collineantes, suas catapultas ad maiorem; quàm vnius gradus, eleuationem librare? cum existiment esse horizonti parallelas, Ex Tabula verò, debent eleuari vltra septem gradus, vt illarum iactus, nostris iactibus obseruatis horizontalibus, id est nullius eleuationis, vtcumque respondeant; dixi vteumque, quandoquidem numerus 2419, respondens eleuationi septem graduum, minor est quarta parte numeri 10000, eleuationis 45 graduum, cùm tamen iactus catapultae horizonti parallelae sit maior quarta parte medij iactus eiusdem: docet enim experientia, vt iam saepius dictum est, iactu medio 360 hexape darum existente, iactum horizontalem esse 100 hexapedarum, vel ad minimum, illius esse sub quadruplum. Iactus igitur quinque graduum istius Tabulae respondet vtcumque iactui vnius gradus tabulae prop. 25. &iactus io aut ii graduum tabulae propos. istius, satis accedit ad iactus hori zontales à nobis obseruatos.