Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 106-3
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM. TIcet illae Tabulae non parum à vero deflectant, si maiorum tormenEtorum iactus sint minorum iactibus similes, nulli tamen theoriam amanti sequens Tabula, vel propositio displicebit, quâ iactuum praecedentium altitudines explicantur; quae si reperiantur in iactuum medio, describentur parabolae; si verò magis absint à iactuum initio quàm à fine, figura in aëre descripta curuam irregularem exhibet, vt in obseruationibus contingere iam satis constat ex Hydraulicis. PROPOSITIO XXXI. Iactuum cuiuslibet eleuationis altitudines explicare. TActus altitudo solùm intelligitur de iactibus aliquem cum horizontem facientibus angulum, vt ex figuris 27 &28 prop. constat, ex quibus iam repetatur ACDA circuli quadrans, quo septem diuersi iactus comprehenduntur; quorum altitudo, ib quidem, iactus AIc; br, iactus Are; iactus Amf, me; iactus A q f, qc; iactus Ang, nde iactus Apg, pdi iactus denique socio carentis, seu medij Aod, altitudo ea. Quibus ad di potest verticalis altitudo AC, quae est, in sequente Tabula, aequalis longitudini iactus medij, cuius altitudo 50000, hoc est verticalis subdupla. At verò cùm antea probauerimus iactum verticalem AB esse subduplum medij AD, caue ne putes hanc altitudinum tabulam ex omni parte referri ad longitudines iactuum tabulae praecedentis propos. alioqui iactus verticalis sagittae esset eiusdem medio iactui aequalis: sunt igitur hae duae tabulae seorsim considerandae, duplóque maiore impetu iactus istius, quàm illius tabulae fieri necesse est. Itaque supponamus ad tabulae sequentis faciliorem intellectum, alicuius globi, vel sagittae iactum verticalem esse r0000, reliquósque iactus fieri absque aëris, aut alterius medij resistentia, erit altitudo iactus vnius gradus, 3; duorum graduum, 13; trium graduum, 28, &ita de reliquis, vt in sequente tabula cernitur; cuius prima columna gradus omnes eleuationis ab 1 ad 90, complectitur: secunda iactus altitudinem gradui è regione debitam.