Latin
PRAEFATIO AD LECTOREM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 107-2
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO AD LECTOREM. aërem, quàm antea grauior, tam aëris grauitas, quàm eiusdem moles innotescet: qui quidem modus idem est cum eo quem pneumaticâ fistulâ expertus sum: sed in vase vitreo diaphano id insuper habet, quòd aëris condensati, seu pressi colores videre poteris. Cùm autem quotidie noua possint obseruari, semper etiam noua huic tractatui, &hydraulico-pneumaticis addi poterunt, quibus rei litterariae magna fiat accessio: donec illa dies veniat, quam omnis creatura ingemiscens expectat.