Latin
PRAEFATIO AD LECTOREM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 108-2
Unproofread scanNot analysed yet
ACONTISMOLOGIA, SEV DE SAGITTARVM IACVLORVM ET ALIORVM MISSILIVM lactibus; déque arcuum &neruorum viribus, ac motibus tam simplicibus, quàm compositis. PROOEMIVM. Vm artem sagittandi docendam minimè susceperim, tractatum hunc τξισαὴν appellare nolui, sed potius Ballisticam &Acontismologiam, quòd in eo iaculorum &aliorum quorumuis missilium iactus, iactuumque magnitudines, velocitates &robur; arcuum etiam recursus &vires, &alia id genus plurima hactenus incognita prosequar. Neque enim ab vllo data fuit velocitas, qua vel arcus in varijs sui reditus locis recurrat, vel emittat sua τξεόματα, seu missilia.