Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 107-3
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò longè difficilior est experientia, &obseruatio harum altitudinum, quàm longitudinum, quas videlicet horizon ostendit, cùm nullum in aëre supersit vestigium altitudinum; quae sine turribus, vel rupibus altissimis, obseruari nequeunt; quibus notam aliquam globi, vel sagittae contactibus suis imprimant, nisi fenestrae fiant in turribus, &in rupibus stationes, ex quibus iactuum obserues altitudinem. Crediderim autem has altitudines melius à globis, &sagittis obseruari quàm longitudines, quamuis aër his &illis officiat. Quae omnia facilè in salientibus deprehendes, vt Hydraulica doceat quod Ballistica negauerit. nij iog medij 45 graduum inuenietur; qui cùm sit 5000, in tabula; si vt 1402 ad 5000, ita fiat 20 ad alium numerum, altitudo salientis, vel iactus, ad 45 graduum eleuationem, erit 71, proximè; vel, absque noua sup putatione, dimidia erit verticalis altitudinis: neque difficilius est ex altitudine verticali, 22 graduum altitudinem, aut quamlibet aliam inferre.