Latin
PROPOSITIO III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 11
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò grana plantarum varia comparatus eram cùm perspexi eadem grana statim grauiora, mox leuiora ob puluerem aduenientem, vel aliquod aliud humidum illis adhaerens, &ex variis aëris dispositionibus adnascens: quapropter hunc laborem vt inutilem reieci. Quibus addo grana papyracea, aenea vel alterius materiae ob humidum illis adhaerens suam mutare grauitatem, quod aliquando fit sensibile, dum exactis bilancibus explorantur, sed longè saepius absque sensus testimonio, propter additionis aut detractionis paruitatem.