Latin
PROPOSITIO III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 10
Unproofread scanNot analysed yet
Inueni etiam duo grana Romana, quae laminula continebat, nostrum duorum granorum esse-, seu dodrantem, quae omnia studiosis ponderum, cùm opus erit, ostendenda etiamnum asseruo. Cùm autem in illius diuersitatis rationem penitiùs inquirerem, quae non poterat in bilances, aut in varias aëris dispositiones, vel in eorum qui bilances sustinent, vel erigunt, halitum reijci, quibus aequilibrium turbari posset, agnoui varietatem ex ipsis ponderum modulis archetypis, quibus reliqua pondera solent examinari, quaeque seruantur in Curia monetarum, oriri: quandoquidem tres moduli, quorum maximus est 64. medius 32. &minimus 16. marcorum, seu librarum 32. 16. &8. non ita sibi perfectè respondent, quin differant quibusdam granis, adeout vncia vnius non sit alterius vnciaSed ne custodum, vel eorum qui pondera constituunt negligentiam temerè arguas, dico vix, ac ne vix quidem fieri posse vt ea pondera quóuis modo constituta, etiamsi forent adamantina, modulum illum accuratum, quem ab initio habuere, perpetuò conseruent. Sint enim, verbi gratiâ, duae librae aeneae, quales esse solent sibi, quantum industriâ fieri potest hominum, aequales, haec aequalitas diu, vel semper seruari nequit, cùm enim saepenumero ad eas prouocetur, vt aliae librae vsuales explorentur, quolibet tactu deteritur aliquid, &quò vna mouebitur saepius eò leuior euadet, vnde contigit egregio Libripendenti Semillardo, vt spatio duorum annorum suum marcum, seu librae semissem, 3. granis imminutum repererit; cui propterea spatio 200. annorum 300. grana, &tandem 432. annorum spatio vn cia integra, seu grana 576. deterentur. Dices verò duas illas libras monetales archetypas in quibusvis controuersiis hac de re motis simul esse tangendas, vt tantumdem vna quantum alia minuatur, sed praeterquàm vix fieri potest vt semper aequali motu, &contactu terantur &agitentur, vt illis qualibet vice partes aequales deterantur, quis certò nosse possit quantum primo tactu, quantum anno, vel saeculo detritum illis fuerit? Concludamui igitur nil adeo hac in parte constans, quemadmodum nec in aliis plu ribus requirendum, nobisque putemus abundè fatisfactum, cùm dua librae vno vel altero grano solùm inter se discrepabunt, &nulla plebi reíque publicae hinc inferetur iniuria: quid enim ἀκρίσεε geometricum nobis in rebus humanis, &in mechanicis ignotum, &impossibile re quiramus: Porrò monetarij grana, quantum fieri potest, exacta sibi fabricabunt, si postquam in 16. partes aequales libram diuiserint, iterum quam libet partem decimamsextam, seu vneiam in 24. partes, seu denarios subdiuidant, rursúsque quemlibet denarium in 24. particulas aequa les, quae grana futura sint: quod fieri potest laminâ aeneâ, vel argenteâ tenuissimâ, &satis longâ, quae possit in 24. quadratas laminulas diuidi; sed laminae tenuitas vbique debet aequalis esse: quod alij malunt in filo ferreo, vel aeneo perficere, vtpote magis aequali, quanquam si rursus summam aequalitatem requiris, frustra labores; pars enim fili quae priùs per foramen transiliit, eius magnitudinem tantisper auxerit, adeò vt sequens crassius, atque adeo ponderosius euadat: quam inaequalitatem bilancibus exploratam, etiam si limâ, vel particulae detractione corrigas, nae tu geometricam aequalitatem consequeris, vel casu illatae conscius esse poteris.