Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 11-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi notandum me hîc quaedam omittere, quae ad neruum arcus, in quo discutiendo versamur, minimè pertinent, qui cùm nunquam angulum acutum faciat, imò ne rectum quidem, sed semper obtusum, possent etiam hi duo anguli in alium locum reijci, nisi tertius casus longè meliùs ex illis duobus intelligendus foret. De Nerui angulum acutum facientis viribus. Osito angulo acuto praecedente, erit pars chordae dextrae AQE, cuius potentia Q vel E; pars sinistra AC, descendens vsque ad punctum K in quo potentia, aequalis potentiae C. Puncta verò Q, &C repraesentant extrema cornuum arcus, quibus neruus alligatur, &eiusdem partes CA &AQ aequiualent duobus funibus diuersis. A puncto Q ducatur QD perpendicularis lineae directionis AF, donec occurrat lineae CA in puncto 4; &QG funi CA perpendicularis, sit etiam CB lineae AQ perpendicularis. Ex dictis, si C sit librae brachium, super quo funis CA ponderis A lapsum impediat; sitque Apondus ad Qvel E per funem QA trahens, vt CB ad CF, potentia Qvel Elibram CA faciet aequilibrem: &fune QA centro ponderis A alligato, libra exonerabitur, &pondus A part im à potentia Q, partim à plano LN alibrae CA perpendiculari, vel à fune CA plani vicem praestante sustinebitur.