Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 12-3
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea si QA sirbilancis brachium, super quo pondus A fune QA impediatur à lapsu, &vt GQ ad QD, ita pondus A ad C potentiam, C fune CA trahens faciet libram QA aequilibrem; &fune CA centro ponderis A alligato, libra QA exonerabitur, pondúsque A partim à C per CA funem agente, partim à fune QA sustinebitur. iaig. ae reti uiu, btm i eaeaeat i, C Cúmque data sint angulus GAQ, funes AQ, &QD, cum angulis CAF, QAD, dabuntur etiam perpendiculares CB, QG, CF, &QD, illarumque rationes, atque adeo rationes ponderis A ad potentias Q, &C, ex consequenti dabuntur, quae pondus A funibus QA, &CA sustinent, vti postulabatur. De Nerui rectum angulum facientis viribus Vnis AO faciat angulum rectum CAO cum fune CA, &ab O perpendicularis O7 in lineam directionis AF ducatur. Po tentiae verò C, O per funes OA &CA trahentes, pondus A sustineant.