Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 110-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quare dici potest vtrumque duntaxat ad scopum suum δυναμει, non verò ἐνεργείᾳ, peruenire, cùm recta AF sit aequalis potentiâ rectae AE, plus rectâ AB, ob quadratum AF, quadratis AE &A Baequale. Sit praeterea rectangulum ABCD, sitque AC duplum AE; si vis intelligatur in A, quae pellat graue A versus B, &alia vis primae dupla, quae idem graue A eodem tempore pellat in C, ad punctum D, per rectam AD, perueniet. Vbi notandum est graue A latum, vel impulsum vno gradu celeritatis dextrorsum ad B, &vno gradu celeritatis deorsum in E, quibus peruenit ad F, non acquisiuisse duos gradus celeritatis; aut tres gradus in puncto D, cum duobus gradibus celeritatis motum est ab A ad C, &vno ab A ad B, per rectam AD peruenit ad D, alioqui recta AF esset ad rectam AD, vt 2 ad 3 (cum linea sit ad lineam vt celeritas ad celeritatem) quod verum non est, quandoquidem est AF ad AD, vt 2 ad radicem 10, vel vt radix 2. ad radicem 5. Hoc est, celeritas ab A ad F, ad celetatem ab A ad D, non est vt composita ex AB, &BF, ad compositam ex AB ∾ sunt enim velocitates vt subtensae AF, AD, seu vt radices quadratorum ex lateribus aggregatorum. Porrò notandum est DH rectam ab angulo D in diagonalem BIperpendiculariter actam, minimè diuidere BI diametrum in partes eandem inter serationem habentes, quam habent BD &DI; neque praedictam perpendicularem ad hoc vtilem esse, vt discernatur. quae pars motus BI debeatur potentiae mouenti mobile B in G, vel quae pars debeatur potentiae eodem tempore mouenti idem B in D. (quae quidem diametri BI partes in eadem esse debent, ac lineae BG, BD, ratione. Quapropter emendandum quod priùs ad prop. 22. tract. Mechan. pag. 80. secus dictum est; vt in Praefatione ad ipsa Mechanica monui, paragrapho quinto. Omnis autem diameter iuxta laterum rationem diuidetur, si angulus EKN, figurae pag. 80. Mechanicorum, aut alius quispiam siue rectus, siue obtusus, siue acutus, bisariam diuidatur, à linea ex anguli puncto K ducta in diametrum, quam semper in ratione laterum secabit. Angulus autem quilibet bifariam diuiditur pluribus modis, verbi gratiâ descripta circumferentia ex radio KE: Quapropter omisso diagrammate lib. Mechanicorum, constat ex hae figura propos. istius, DH rectam, non diuidere diagonalem BI, in ratione laterum BDI; hoc est non diuidere angulum BDI bifariam. Praeterea notandum est non solùm rectam AB, vel aliam quacumque, produci posse à duobus motibus AC, &AD, sed &ipsam rectam AC eodem temporo generari posse à duobus motibus FA, &AE; iterumque latus AE Af. describi posse à duobus aliis motibus, &ita in infinitum.