Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 111-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc fit vt nescire possis à quibus causis motus aliquis propositus descriptus fuerit, nisi causas ipsas noueris: cum enim motus idem fieri possit à mille causis, vel à paucioribus, imo &ab vnico motore, semper incertum erit à quot, &à quibus, nisi motores ipsos videris, aut aliunde cognoueris. Non solùm autem recti motus à variis motoribus ad diuersas partes tendentibus, sed etiam motus circulares, &quouis modo curui, à diuersis motibus rectis generari possunt, vt ex sequente figura constat; si enim eodem tempore quo graue quodpiam ab e puncto cadet ad F, iuxta solitam velocitatis accretionem, hoc est per numeros quadratos 1, 4, 9, &16, moueatur lateraliter aequabili motu, hisce duobus motibus compositis curuam e, d, c, b, A describet, quam saepenumero parabolam esse diximus; idemque dicendum de sinistra parte parabolae e. f. g. k, I. Hunc autem motum curuum, qui sensibus ita sunt obnoxij vt nil ferè rationi tribuant, vix credent, nisi descenderint è curru, vniformiter, clfeM IIS siue aequabiliter moto, stantibus enim in puncto I, globus, aut lapis proiectus ab existente in currum perpendiculariter versus E punctum, apparebit moueri, non per rectam IE, cum ascendendo, tum exscendendo, sed per curuamsI, h. g. f. e ascendendo, &pere, d, cib 7 exscendendo.